Cella Tuberum
Patatae in loco a pruina libero servandae sunt, quam ob rem cella patatarum, sive 'infernus patatarum', aedificata est.
Circa annum MDCCL, solanum tuberosum primum in agro Twentensi coltum est. Initio agricolae solano se abstinere volebant; cum baccæ et caulis venenatæ essent, putabatur etiam tuber saluti nocere. Tubera autem – sive 'tuffels' – in agro otioso coleri poterant, et hic proventus duplo triplicove homines alere poterat. Quod maximae necessitatis erat exeunte saeculo duodevicesimo.
Patatae sine pruina servandae erant, et ea de causa 'tuffelkeller' sive 'tuffel-hel' aedificatum est. Hoc erat fovea calida in terra, ex utraque parte terra circumdata et stramine et matulis harundineis obducta. Praeter solana, etiam alia fruges et poma saepe in cella condita sunt.

